monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 1
ARELLI FUSCI patris. Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies. nec ea sors mari tantum est; ceterum ipsa non sub eadem condicione sidera sunt? alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae legunt semina, et hoc interdum anno lex est. alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo gravat; subsidit solum, et creditum sibi terra non retinet. alias incertus sideribus cursus est et variantur tempora, neque soles nimis urgent neque ultra debitum imbres cadunt. quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem temperatur altero. sive ita natura disposuit, sive, ut ferunt, luna cursu gerit, quae sive plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam in lucem redit, sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupavere annum tenent; quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. 'At non potero vindicare adulteram.' prior est salus pudicae. ne quid huius virginitati timerem, persequebar adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam, nihil adhuc virgo Priami timet.